monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 300, 7
Inde synodo celebrata ad novum regem provectus sum, et satis humane receptus, licet concustodes sui aliquid timoris praetenderunt, suspicantes pacem nobiscum non simpliciter factam esse, sed rancoris palam remissi firmius haerere radices. Quod etsi ex variis signis patenter adverterem, sic legi ac si omnia ad votum procedere arbitrarer.